monumenta.ch > Augustinus > sectio 5 > 55 > sectio 23

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 102, 23
Quoniam spiritus pertransibit in eo, et non erit, et non cognoscet amplius locum suum. Quasi perditio quaedam, quasi interitus quidam. Ecce qui se inflat, ecce qui tumet, ecce qui se extollit, Spiritus pertransiet in eo, et non erit, et non cognoscet amplius locum suum. Videte quotidie morientes; et hoc erit totum, ipse erit finis. Non alloquitur enim fenum, sed propter quod et Verbum fenum factum est. Tu enim homo; propter te autem et Verbum factum est homo: tu caro, et propter te Verbum caro factum est. Omnis caro fenum, et Verbum caro est factum . Quanta ergo spes feni, quando Verbum caro factum? Illud quod manet in aeternum, non dedignatum est suscipere fenum, ne de se desperaret fenum.